monumenta.ch > Cassiodorus > 12
Cassiodorus, De Anima, XI. De cognoscendis bonis hominibus. <<<     >>> Oratio Cassiodori.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT XII. Quid animae post mortem agant, et de spe futuri saeculi.

1 Quaeratis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant, qualesque permaneant? Respondemus ut diversa lectione collegimus. Mors est animae corporisque facta resolutio, id est vitae huius absentia, carnis desideria vel necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio Creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus.
2 Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, non ieiunii diuturnitate quassamur; sed in animae nostrae natura iugiter perseverantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus iudicii, aut de praeteritorum actuum pravitate moeremus, aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando voce Domini aut repudiati fuerimus, aut ad regnum perennitatis admissi.
3 Hanc igitur mortem in ista vita pene quietus somnus imitatur, quando saeculi istius desideria cuncta ambitumque deponit; et quidquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat.
4 Nam dum corpora sexum suum [ed., sensus suos] die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata, receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari, nunquamque deficere? Ita enim perpetuae poenae tradentur, ut infauste semper existere comprobentur. Dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile.
5 Sic enim varietas [ms. Aud., veritas] vitiosa punitur, ut eius damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt, et iugiter patiendo quod nolunt. Aevum sine dulci vita, mors sine remediabili fine, civitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod super omnes confusiones deterius est, illos ibi torqueri secum posse cognoscunt, quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diversitas est.
6 Nam et distans beatitudo bonos continet, et impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam quemadmodum ibi erit minor, ubi non crescitur? Aut quare senex, ubi non deficitur? Mutabilitates istae ad interitum tendunt. Unum est quodcunque perpetuum.
7 Ex hoc igitur quasi vasto flumine quidam videtur rivulus turbidus altercationis exire, si iugi poenae concedatur aeternitas; dum consumptio vix substantiam permittat existere, quam nullo se permittit tempore reparare. Sed istud omnino superfluum est in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis poena esse potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat.
8 Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen nulla defectione solvatur! Montes quoque nonnulli quam nimio torrentur [ms. Aud., torquentur] incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseverant! Salamandra incendio reficitur, et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic dat istis victum, quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est, ubi mortalem non invenit, quem poena consumat?
9 Erit ergo miseris conflagratio inextricabilis et aeterna combustio.
10 Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere, et ulterius tristitiam non timere; mereri gaudium, quod norunt esse continuum? Illic animus sua prospera non pavescit, sed exsultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata [ms. Aud., cognita] prosperitas. Advertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intelligunt iam non posse peccare. Nulla ibi iam quatitur varietate nostra securitas: fixa mens non nutat, non fluctuat, non movetur; et in tantae pacis stabilitate defigitur, ut nihil aliud praeter illam contemplationem vel quaerere vel cogitare patiatur.
11 Sic provenit semper quod libeat, quando non erit quod poeniteat. Vacabimus ibi [ms. Aud., illuc] (si tamen munere Creatoris concedatur) non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima: tranquillum erit omne quod volumus. Sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum iam nec ab alio capietur, nec extra voluntatem generabitur.
12 Habebimus hanc esuriem quae delectet; habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit iugiter amando Creatorem, semperque eius gloriam suaviter contuendo. Non ibi molesta taedia praegravabunt, non varietas imbecilla confundet; quando talia sunt [ms. Aud., fuerint] quibus afficimur, ut nullum in eis finem optare patiamur.
13 Quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim divinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum veracissimus intellectus disciplinis operosis imbuitur, sed inelaborato [ms. Aud., in roboratae] mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est, notus efficitur; ibi linearum discretio absolute conspicitur; ibi convenientia musicae patet; ibi astrorum motus visuali cognitione certissimus est; ibi veritas superna videndo nota est.
14 Dei sapientiam contuebimur, qua maiestate singula quaeque disponat. Ibi videbimus quam irrite ab incatholicis [ed., a perversis] catholica lacerabatur Ecclesia. Ibi eam conspiciemus in vestitu deaurato astare Reginam a dextris sponsi et regis sui [Psal. XLIV, 10]. Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole vanitas vanitatum.
15 Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies [Matth. IV, 10]: cui omnia comparata vilissima sunt. Qui nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit: cum quo esse nemo nisi feliciter potest; sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali etiam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest quod amplius expetatur [ms. Aud., exspectetur].
16 Opinari quidem possumus, spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur; sed quid sit ille suavitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intelligi, nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae volunt, et nulla adversitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae, nequeunt inter se sentire contraria.
17 Ibi erunt artus, qui spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent. Ibi denique coelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus ebrie [ms. Aud., ebrii] polluentur. Domicilia plane eorum (ut putamus) in supernis erunt, et terras non appetent, quarum usum necessarium non habebunt. Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio; sed sequestrati ab impiis electi, magna locorum qualitate et regione dividentur.
18 Civitas coelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectet: populus sine murmure, incolae quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes. Ibi nullum avida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit, nullus probatur liberam erubescere nuditatem, nec quemquam gravia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos, ubi nemo cognoscitur esse lassatus.
19 Omnia blanda, omnia suavia, cuncta tranquilla: quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem, habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem. Erit illic etiam dies continua, et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur, sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis splendor mentis est, et lumen intelligentiae, ut ipsum, sicut in maiestate sua est, mereantur conspicere Creatorem.
20 Quocirca libris veterum rationabiliter commonemur, quod pars illa emundata atque meliorata divino munere veraciter speculetur auctorem, quae eius omnimodis [ed., nihilominus] portat imaginem. Inde denique videbimus, unde credimus; et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur, unde utique meliores sumus.
21 Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum nostri animi sensus permulcet! Lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia, cum videtur! Aspecti flores gratissima nos iucunditate reficiunt. Terram viridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros venerint res creatae, quid illa maiestas tunc visa conferre creditur, cui nihil simile reperitur!
22 Tunc perfecte cognoscemus quod modo salubriter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex, trinumque simplicabile [ed., simplabile]: parilitatem in omnipotentia, aequalitatem in charitate, unitatem in natura.
23 Haec excellenter et singulariter simul iudicat iustitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur virtute sua: potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis, ex qua beantur quaecunque beata sunt, vivificantur quaecunque viventia sunt, continentur quaecunque subsistunt. Cuncta simul librans, cuncta discernens; quae ideo in iudicando non labitur, quoniam in cognoscendo non fallitur.
24 Cum non appareat, praesens bonis est; et cum nusquam desit, absens malis est: immobilis, quia ubique tota est; incessabilis, quia voluntates suas semper operatur; de toto se audit, de toto se videt; non ex aliqua parte tanquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili virtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare; sed haec propter intelligentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili [ms. Aud., invariabili] potentia maiestatis suae longe aliter cuncta perficiat.
25 Virtus sancta, universa creans atque disponens, regnat in maiestate propria et gloria sempiterna; incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia, coelos mirabili suspensione consolidat, terras super mare [ed., inane] defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit, serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur; scilicet, quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta.
26 Irascitur placidus, iudicat tranquillus, et sine mutabilitate eius provenit, quod delinquentium reatus excipiet. Rerum humanarum valde miserator, conversis statim parcens, peccantes exspectando recorrigens; et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat adversum.
27 Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? Ibi plene cognoscimus quam subiecta sint in conspectu gloriae eius, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, charissimo famulantur excelsi principatus obsequio, innumerabiles potestates fideliter et constanter obediunt, quo semper indiget quaevis excellentia summitatis.
28 Quid iam de eius singulari potentia coniiciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus, quod ei parere posse minime dubitamus? Tunc liberati intelligimus, cui dementes resistere tentabamus: ad quae magnifica provocati, quibus videbamur sordibus occupari. Illud vel in momento videre sufficeret, quod nos in aeternum promittit veritas intueri.
29 Illic convincitur omnis pravitas quaestionum; illic male credita veritatis ipsius voce superantur . Sine fine regnum, sine nocte lux, sine vitiis corpus, sine mortibus vita; et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui, sed multo melius, quod inde non probetur exiri.
30 Vincunt vota qui vocantur ad praemia. Tunc vere cognoscunt, quam feliciter creati sunt, qui ad tam magna pervenerint. O incomprehensibilis maiestas et pietas! Nam inter opera rerum, quibus mundi ambitus opificis laude completur, nihil egregius probatur existere, quam substantiae spiritales, quae Creatorem suum pura mente noscuntur cogitare.
31 Reliqua enim facta sunt ad intelligentium delectationem, haec autem ad suam beatitudinem, quae veneratur auctorem.
32 Tempus est ut quaestionum varietate dimissa [forte demessa] dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus; ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa brevitate condantur. Primo igitur, ut retinetis, auditores [ms. Aud., adiutores] prudentissimi, proprie dici animam etymologiae ipsius consonatione docuimus: sequestrantes ab ea vocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt.
33 Secundo, definitionem substantiae huius cum suis expositionibus, ut datum constat, absolvimus. Tertio, de substantiali eius qualitate decursum est. Quarto, monstravimus quemadmodum anima formam habere non possit. Quinto, virtutes eius morales relatae sunt, quae contra vitia huius saeculi velut quaedam arma fortiter opponuntur.
34 Sexto, de virtutibus animae naturalibus non pauca professa [ed., profusa] sunt. Septimo, de origine eius, quae sunt lecta, narravimus. Octavo, sedem ipsius iudiciumque descripsimus. Nono, de corporis nostri positione [ed., dispositione] tractatum est. Decimo, anima infidelis cum suis signis (prout concessum videtur) ostensa est. Undecimo, lucidam mentem et plenam divinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus.
35 Duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla (Domino largiente) memorata sunt; ut quam immortalem credimus, perennes distributiones nihilominus habere sentiamus.
36 Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui coelos signorum diversitate decoravit, qui annum menstruali venustate composuit, qui ventos principales terrenae indigentiae provida dispositione concessit, qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate divisit, ut merito et ad animae dilucidationem haec supputatio adhiberetur, quae tantarum rerum naturalium dispositionibus consecratur.
37 Restat nunc, sapientissimi viri, qui floretis ingenio, ut mole istius mundi salubriter [ed., salutariter] transilita, divinae misericordiae nosmetipsos velociter offeramus, per quam plenissime illuminantur cogitantis obtutus. Intelligamus eum, diligamus ipsum; et tunc animas nostras vere cognoscimus, si de illius largitate sapiamus.
38 Ipse enim magister potens atque perfectus est, qui et vera dicit animae nostrae, et quae dixerit, eam facit illuminata mente conspicere. In schola siquidem Christi cor indocibile non potest inveniri, quoniam qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit, nec amittere quod pia remuneratione susceperit.
39 Fit ergo magna, pretiosa, dives anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet; felicissima [ms. Aud., fidelissima] denique, si servet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo pervenit: quin potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curvatis.
40 Nostra tibi humilitas accepta est. Amas quod propter te non quaeris, desideras quo non indiges. Ipsa est enim vitae nostrae mater, germana charitatis, aestuantis animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae; et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse virtutum.
41 Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare voluisti, ut eam non solum praecipere, sed etiam suscipere dignareris. Subiisti quippe in assumpta hominis natura iudicium, qui iudicaturus es mundum; caesus es flagellis, qui exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus [ms. Aud., odiosas irrisiones], quam insatiabiliter videre cupiunt angeli ; felle potatus es, qui humanum genus sic habuisti dulce, ut rerum Dominus naturam servi dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti, qui comples orbem terrarum diverso flore praemiorum; conditionem subiisti mortis, qui vitam creaturis tribuisti universis.
42 Tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas, quanta est in Divinitate incomprehensibilis maiestas.
43 Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remedialis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere, quae solebat exstinguere; non iniuria, quoniam quae vitam hominum suscepit, merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore: quia res quae tunc portabant ad inferos , nunc perducunt ad coelos.
44 Vere, Domine, qui sic misericorditer fecisti, potens es! Nullus regum egentibus tuis par est; nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur; quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad littus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, dives ex tuo. Factus es socius mortalitatis nostrae, ut nos participes redderes aeternitatis tuae.
45 Superbiam humilitate curas, ac lethum morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos; convertens in adiutorium, quod praeparatum est ad nocendum; potentius esse iudicasti laesiones ad utilitatem convertere, quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et adversae parti non monstrarentur indicia?
Cassiodorus HOME

bmv294.31 vad317.77v

Cassiodorus, De Anima, XI. De cognoscendis bonis hominibus. <<<     >>> Oratio Cassiodori.
monumenta.ch > Cassiodorus > 12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik